Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXV PACTUM INTER PARENTES

Caritatis studio et dilectionis affectu inter propinquos decet, ut, quicquid de rebus eorum inter se diviserint, scripturarum serie alligentur, romanamque legem ordinantem, ut, quicumque in aetate perfectapactionem vel diffinitionem per scripturam fecerit et hoc, quod fecit, implere neglexerit aut contra eam ire praesumpserit, infames vocetur et ipsam causam agere non permittatur atque poenam statutam cogatur exsolvere.

Igitur placuit atque convenit inter illum et germanum suum illum, ut hereditatem paternam atque maternam inter se dividere vel exequare deberent. Quod ita et fecerunt. Accepit itaque ille in portione sua villas nuncupantes illas, sitas in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis vel cetera, quae secuntur. Similiter econtra accepit ille in conpensationem portionis suae villas nuncupantes illas, sitas in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis vel cetera, quae secuntur. Haec quidem omnia unanimiter consentientes pars partem tradidisse vel consignasse cognoscite, ita ut, quicquid post hunc diem unusquis de hoc quod accepit facere voluerit, absque nostris repetitionibus liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem.

Et si aliquando aliquis ex nobis aut heredibus nostris contra has epistolas aliquid agere vel refragare praesumpserit, eius repetitio nullum obtineat effectum et insuper contra, cui litem intulerit, solidos tantos conponat; et praesens pactio vel diffinitio cum stipulatione subnixa firma permaneat.