Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Vormundschaftsurkunde

Unterstellung eines Waisenkinds unter die Vormundschaft seines Onkels auf Weisung eines iudex provinciae unter Sicherung dessen Erbes, bezeugt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XXIIII EPISTOLA QUALITER PUPILLI RECIPIANTUR

Lex romana constringit, ut, quitutores noluerint esse parvulorum, si forte cesserit luctuosa hereditas ex ipsis, habeantur extranei.

Propterea ego in Dei nomine ille iudex provintiae illius.

Dum et omnibus habetur percognitum, qualiter parentes istius praesentis orfanuli nomine illo ab hac luce discesserunt et testamentarium tutorem ei non dimiserunt, et minime suas procurare potest necessitates, ideo unacum consensu primatibus civitatis convenit nobis, ut istum patrui suo unacum omnia bona sua facto conscripto rerum inventarum ei sub officium tutoris commendare deberimus. Quod ita et fecimus, ea vero ratione, ut per nullam occasionem supradicti pupilli hereditas, quicquid in pago illo, in villas nuncupantes illas videtur habere, non minuetur, sed ipsas res vel mancipia atque omni sua substantia diligenter excolat et ipsum pupillum exinde nutrire vel ministrare faciat. Et si Deo propitio in perfectam venerit aetatem, omnia ei secundum legis ordinem cum integritate servata reddantur. Unde convenit nobis, ut duas epistolas unotenore conscriptas exinde conscribere vel adfirmare deberimus. Quod ita et fecimus. Una quidem iamdictus patruus suus secum retineat, alteram vero aliquis homo nomine ille/ de manu nostra vel iamdicti pupilli suscipiat, ut futuris temporibus Deo auxiliante sub testificatione bonorum virorum, qui subter tenentur inserti, per ipsam cum omni integritate omnia sua exigere debeat.