Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Adoption eines Mannes

Adoption eines Mannes unter Ausscheidung aus der patria potestas seines leiblichen Vaters und Einsetzung desselben Mannes als Erben durch einen Mann, unter der Bedingung der Unterstützung bis ans Lebensende.

XXIII EPISTOLA QUALITER EXTRANEO HOMINE QUIS IN LOCUM FILII ADOPTETUR

Ego enim in Dei nomine ille.

Dum peccatis meis facientibus orbatus sum a filiis, mihi placuit, ut illum unacum consensu patris sui in civitate illa cum curia publica de potestate patris naturali discedente et in mea potestate veniente in loco filiorum adoptassem. Quod ita et feci, ea vero ratione, ut, quamdiu advixero, fideliter mihi prestet solatium vel adiutorium et omnes res meas diligenter excolat; et post obitum quoque meum, sicut a me genitus fuisset, ita in omni hereditate mea per hanc epistolam adoptionis sit successurus, vel quicquid de supradictis rebus meis, quantumcumque moriens dereliquero, facere voluerit, iure proprietario, absque repetitione heredum meorum liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem.

Et illud mihi inserere placuit, ut, si fuerit ullus ex heredibus meis vel quislibet persona, qui contra hanc epistolam adoptionis aliquid contra te aut contra eum, cui tu ipsas res dereliqueris, calumniator aut repetitor accesserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos tantos conponat, et haec adoptio gestis alligata firma permaneat.