Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Verfügung von Todes wegen zugunsten von Enkeln

Verfügung von Todes wegen, mittels welcher ein Mann den Kindern seiner verstorbenen Tochter den Erbteil dieser Tochter zuspricht, abzüglich der diesen bereits zugefallenen Mitgift ihrer Mutter.

XXII EPISTOLA/ QUALITER NEPOTES IN LOCO FILIORUM INSTITUUNTUR AB AVO

Quicquid/filiis vel nepotibus de facultate patris cognoscitur ordinasse, voluntatem eius in omnibus lex Romana constringit adimplere.

Ideoque ego in Dei nomine ille dulcissimis nepotibus meis illis.

Dum peccatis meis facientibus filia mea [illa], genetrix vestra, tempus naturae suae complevit et ego pensans consanguinitatis causa, dum et per legem cum filiis meis, avunculis vestris, in alode meo ad integrum minime succedere poteratis, ideo per hanc epistolam firmitatis volo, ut in omni alode meo post meum discessum, si mihi suprestites fueritis, quicquid/ moriens dereliquero, sicut supradicta genetrix vestra, si mihi suprestis fuisset, ita et vos cum avunculis vestris succedere faciatis. Ea vero ratione, ut, quicquid tempore nuptiarum ei tradidi vel dedi, hoc in parte vestra recipiatis, et si amplius insuper de rebus nostris obuenerit, tunc cum filiis meis matris vestrae portionem recipiatis, ita ut, quicquid exinde facere volueritis, liberam habeatis potestatem.

Si quis vero, si fuerit et reliqua...