Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung von Grundeigentum an den Sohn oder Enkel

Übertragung von Grundeigentum durch einen Mann an seinen Sohn oder Enkel.

XXI CARTA/ QUALITER PATER FILIUM VEL NEPOTEM DE REBUS SUIS MELIORARE POTEST

Quicquid/ pater unumquemque de filiis vel nepotibus habere voluerit, hoc sibi secundum legis ordinem sine consortis repetitione defendat nec praesumat aliquis contra voluntatem patris agere.

Igitur ego in Dei nomine ille dulcissimo filiovel nepotemeo illo.

Cedo tibi cessumque in perpetuum esse volo et de meo iure in tua trado dominatione, absque consortio fratrum tuorum vel filiis meis, loco nuncupante illo, cum terris, domibus, accolabus, mancipiis, libertinis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus. Cum omni supraposito suisque adiecentiis vel quicquid inibi praesenti tempore mea videtur esse possessio, totum et ad integrum, a die presente tibi volo esse concessum atque indultum, ita ut, quicquid/ exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem.

Si quis vero...