Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Mandat zur Verfolgung der Rechtsangelegenheiten

Mandat, mittels welchem eine Frau ihren Ehemann ermächtigt, ihre Rechtsangelegenheiten zu verfolgen, und ihn beauftragt, selbiges in die gesta municipalia eintragen zu lassen, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XX MANDATUM QUALITER MARITUS NEGOTIUM UXORIS PROSEQUATUR

Dum et humana prodidit utilitas et lex Romana exposcit, ut, quicumque/uxoris suae negotium fuerit prosecutus, quamvis maritus sit, nihil aliud agat, nisi quod ei agendum per mandatum illa conmiserit, igitur ego in Dei nomine illa, filia illius, te, dulcissime iugalis meus ille.

Dum me simplicitas dominatur, quod minime rebus vel causas meas valeo exercere, te in omnibus rebus vel causis meis instituo dominum procuratoremve et auctorem, ita ut, quicquid exinde egeris gesserisve, ratum vel definitum me in omnibus esse cognoscas, quia malo/ hoc habere te quam me, plus te quam ceteris heredibus meis. Et adhuc mihi inserere placuit, ut hoc mandatum civitate/ illa cum curia publica, ut mos est, gestis municipalibus facias alligari. Et ut nostra voluntas aevis temporibus firmius perduret, manu propria subter firmavi et bonorum virorum roborandum decrevi.