Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Verfügung von Todes wegen zwischen Eheleuten

Verfügung von Todes wegen, mittels welcher sich ein Ehepaar gegenseitig im Todesfall mit Grundeigentum aus dem jeweiligen Eigentum zum Nießbrauch beschenkt, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XVIII ITEM ALIO MODO

Igitur ego in Dei nomine ille:

Dulcissima coniux mea illa, dono tibi per hanc epistolam contulitionis donatumque esse volo locellum, rem propriaetatis meae, nuncupante illo, situm in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus appenditiis suis vel omni supraposito, quicquid inibi praesenti tempore mea videtur esse possessio./ Ea vero ratione, ut, si tu mihi suprestis fueris, usufructuario ordine haec absque repetitione heredum meorum hoc tenere et possedere debeas; et post tuum quoque discessum cum omni re emeliorata vel supraposito ad legitimos filios nostros, qui ex nobis procreati fuerint, revertantur.

Similiter ego in Dei nomine illa dulcissimo iugali meo [illo]:

Sequitur supradictum textum.

Et illud inter nos inserere placuit, ut, si fuerit ullus de heredibus nostris vel quislibet persona, qui contra has duas contulitiones unotenore conscriptas aliquid agere vel refragare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos tantos conponat, et hae contulitiones nostris vel bonorum hominum manibus roboratae cum stipulatione subnixa firmae permaneant.