Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Verfügung von Todes wegen zwischen Eheleuten

Verfügung von Todes wegen, mittels welcher sich ein Ehepaar gegenseitig im Todesfall mit drei Vierteln des jeweiligen Eigentums beschenkt, den vierten Teil aber den rechtmäßigen Erben vorbehält, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XVII DONATIO INTER VIRUM ET UXOREM TAMEN GESTIS SIT ALLIGATA

Quicquid/enim inter coniugatos de propria facultate ob amorem dilectionis invicem condonare placuerit, scripturarum necesse est titulis alligari, ne in posterum ab heredibus eorum posse convelli, quia secundum legem, si /manente coniugio vir uxori vel uxor marito aliquid donaverit, si is cui donatum est prior mortuus fuerit, apud donatorem ea quae donata fuerant remanebunt.

Igitur ego in Dei nomine ille:

Dulcissima coniux mea illa, si prius mortuus fuero quam tu, dono tibi per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuo esse volo tres partes de omni [corpo]re facultatis meae, quantumcumque in pago illo in villas nuncupantes illas habere visus sum, hoc est tam de terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, aurum tantum, argentum tantum, aeramentum in solidos tantos. Haec omnia cum omnibus appendiciis suisque adiecentiis vel cum omni supraposito tibi dono atque transfundoquartam vero legitimis heredibus meis reservoquia mallo hoc habere te quam me, plus te quam ceteris heredibus meis.

Similiter ego in Dei nomine illa dulcissimo iugali meo illo:

Si prius mortua fuero quam tu, dono tibi per hanc epistolam donationis sequitur supradictum textum.

Si quis vero, quod fieri non credimus, si fuerit ullus de heredibus nostris vel quislibet persona, qui contra has epistolas unotenore conscriptas, quas inter nos fieri rogavimus, aliquid agere vel refragare conaverit, illud quod repetit non uindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos tantos coactus exsolvat, et hae epistolae contulitionis cum stipulatione aquiliana nostris vel bonorum hominum manibus roboratae firmae permaneant.