Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Hochzeitsgabe verschiedener Güter

Hochzeitsgabe verschiedener Güter durch einen Mann an seine Braut, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XIIII DONATIO IN SPONSA FACTA

Lex et consuetudo exposcit, ut, quicquid inter sponsum et sponsam de futuris nuptiis fuerit diffinitum vel largitum, aut ex consensu parentum aut ipsi, si sui iuris sunt, scripturarum sollemnitate firmetur.

Idcirco ego in Dei nomine ille:

Dum multorum habetur percognitum, quod ego te, illa, unacum consensu parentum vel amicorum nostrorum, tua spontanea voluntate sponsavi, mihi placuit, ut aliquid de rebus meis per hunc titulum libelli dotis ante dies nuptiarum tibi confirmare deberem. Quod ita et feci. Ergo dono tibi donatumque esse volo locellum, rem proprietatis meae, nuncupantem illum, situm in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omni supraposito suisque adiecentiis, tam de alode quam et de comparato seu de qualibet adtracto, totum et ad integrum, sicut a me praesenti tempore videtur esse possessum, et in fabricaturas aurum tantum, argentum tantum, vestimenta. Haec omnia superius iam dicta/ per hunc titulum libelli dotis diebus nuptiarum/ tibi sum impleturus vel traditurus, ita ut, dum advixeris, secundum legis ordinem teneas atque possedeas/ nostrisque, qui ex nobis procreati fuerint, filiis vel filiabus derelinquas.

Si quis vero, si ego ipse aut ulla quislibet persona fuerit, qui contra hanc donationem aliquid agere vel calumniam generare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos centum conponat, et haec donatio meis vel bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione subnixa firma permaneat./