Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung (traditio) verschiedener Güter zur Hochzeit

Übertragung (traditio) verschiedener Güter gemäß römischem Gesetz vor dem Hochzeitstag durch einen Mann an einen Boten in Vertretung seiner Braut.

XV TRADITIO

Dum multorum habetur percognitum, qualiter ego ille puellam aliquam nomine illam unacum consensu parentum vel amicorum nostrorum legibus sponsavi et aliquid de rebus meis ei donare ante dies nuptiarum disposui, ideo placuit mihi, ut de ipsis rebus misso ipsius puellae nomine illo traditionem vel introductionem locorum secundum legem romanam facere deberem. Quod ita et feci. Ergo trado ei, tradidisse me constat, locellum, rem proprietatis meae, nuncupantem illum, situm in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis vel cetera quae secuntur aurum, argentum, vestimenta. Haec omnia superius iam dicta te, ille, ad vicem sponsae meae tibi trado, ita ut tempore nuptiarum ad iamdictae sponsae meae eveniant potestatem, ita ut secundum legis ordinem teneat atque possideat.

Et si contra hanc traditionem aliquid refragavero, partibus ipsius puellae solidos tantos conponam, et haec traditio firma permaneat.