Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Freilassung in einer Kirche

Freilassung eines Sklaven durch eine Person in einer Kirche in den Stand der römischen Bürger mit Zusicherung der freien Wahl des Schutzherrn, bekräftigt durch Männer guten Leumunds. (boni homines)

XII INGENUITAS

Qui debitum sibi nexum relaxat servitium,/ praemium in futuro apud Dominum sibi retribuere confidat.

Igitur ego in Dei nomine ille pro remedio animae/ meae vel aeterna retributione servum iuris mei nomine illum ingenuum esse precipio et in sacrosancta ecclesia beatissimi sancti illius, sub praesentia sacerdotum ibidem consistentium, ante cornu altaris ab omni vinculo servitutis eum absolvo, ita ut deinceps, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus, eat, pergat partem, quam, maluerit et sicut alii cives romani vitam ducat ingenuam; et si aliqua procreatio filiorum vel filiarum ex ipso orta fuerit, similiter vivat ingenua, et nulli heredum meorum nec cuicumque aliae personae quicquam debeat servitutis nec libertinitatis obsequium nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt vel pro cuius amore ipsum devotus obtuli. Patrocinium et defensionem cuicumque se elegerit; in omnibus illius perfruatur arbitrio.

Si quis vero, quod futurum esse non credo, si fuerit aliquis ex heredibus meis vel quislibet persona, qui contra hanc ingenuitatem venire aut eam refragare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos lx conponat; et praesens ingenuitas meis vel bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione subnixa omnique tempore maneat inconvulsa.