Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Verkauf eines Findelkindes

Verkauf eines neugeborenen Findelkindes durch eine Gruppe von Armen der Kirche des heiligen Martin an einen Mann, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XI/ EPISTOLA COLLECTIONIS

Nos quoque in Dei nomine matricularii sancti Martini.

Dum matutinis horis ad ostia ipsius ecclesiae observanda convenissemus, ibique infantulum sanguinolentum, periculo mortis inminentem, pannis involutum invenimus et ipsum per triduum seu amplius apud plures homines inquisivimus, quis suum esse diceret, et non invenimus, cui nomen ipsum inposuimus. Sed postea, pietate interveniente et Domini misericordia opitulante, ipsum infantulum homini aliquo nomine illo ad nutriendum dedimus, ut, si, Deo presule, convaluerit, ipsum in suis servitiis ac solatiis iuxta legis ordinem retineat. Pro quo praetium accepimus, in quod nobis bene conplacuit, valentem solidos tantos.

Et ut praesens epistola firmior sit, manibus propriis subter firmavimus et bonis hominibus roborandam decrevimus secundum sententiam illam, quae data est ex corpore theodosiani libri quinti, dicens:

Si quis infantem a sanguine emerit [aut nutrierit], si nutritum dominus vel pater eum recipere voluerit, aut eiusdem meriti mancipium aut praetium nutritor quantum valuerit consequatur”.