Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prekarie gegen jährliche Abgabe

Prekarie eines Mannes an den Leiter einer Kirche über ein von ihm gegen eine jährliche Abgabe zum jederzeit widerrufbaren Nießbrauch erhaltenes Landgut.

VII PRAECARIA

Domino venerabili illo, rectorem ecclesiae illius vel omni congregationi ibidem consistenti ego enim ille.

Ad meam petitionem vestra decrevit voluntas, ut mihi villam vestram sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo, cum omni merito ad se pertinentem vel aspicientem usufructuario ordine mihi conservare iuberitis. Quod ita et fecistis. Ea vero ratione, ut mihi exinde non liceat aliubi nec vindere nec donare nec in nullo modo distrahere, sed sub vestro praetexto, quatenus vestrum manserit decretum, hoc tenere et usurpare faciam. Unde censivi, me annis singulis ad festivitatem ipsius sancti partibus vestris reddere argentum tantum. Et post meum quoque discessum suprascriptam rem cum omni integritate et soliditate sua, quicquid ibidem aspicere vel pertinere videtur, cum omni supraposito vel quicquid ibidem transitus meus dereliquerit, absque ullius expectata traditione vel iudicum consignatione aut heredum meorum repetitione, vos agentesque ipsius ecclesiae, in eorum faciant revocare potestatem vel dominationem.

Et si fuerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet persona, qui contra hanc praecariam aliquam calumniam vel repetitionem aut contemptum generare presumpserit, illud, quod repetit, non vindicet et insuper contra, cui litem intulerit, solidos c conponat; et haec praecaria, quamvis per diversorum annorum curricula a me fuisset possessa, nullum praeiudicium vobis non praeparetur, sed ita firma permaneat, quasi per quinquennium fuisset renovata, cum stipulatione subnixa omnique tempore inviolata permaneat.