Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung (oblegatio) von Grundeigentum unter sofortiger Rückleihe

Verpflichtung von Grundeigentum durch einen Mann an einen Herrn unter sofortiger Rückleihe desselben bis an sein Lebensende, nachdem derselbe Mann dem Herrn zuvor Grundeigentum verkauft und umgehend zum Nießbrauch zurückerhalten hat.

VI OBLEGATIO

Domino verabili illo ego in Dei nomine ille.

Dum et omnibus habetur percognitum, qualiter, vestro accepto praetio, rem proprietatis meae sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo, cum omni integritate, vel quicquid a me presenti tempore inibi fuit possessum, vobis per vinditionis titulum distraxi. Sed postea mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, ut mihi ipsam rem usufructuario ordine conservare iuberitis. Quod ita et fecistis. Et ego pro huius meritis beneficii oblego vobis rem propriaetatis meae sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo, cum omni integritate, vel quicquid ibidem presenti tempore a me videtur esse possessum. Ea vero ratione, ut, quamdiu in caput advixero, utrisque partibus sub vestro pretexto tenere et usurpare debeam, et mihi exinde non liceat aliubi nec vindere nec donare nec in nullo modo distrahere nec ipsos usus in alterius manus transferre, sed post meum quoque discessum absque ullius expectata traditione vel iudicum consignatione, absque diminutione rerum vel mancipiarum, cum omni supraposito vel quicquid in ipsa loca aspicere vel pertinere videtur, vos heredesque vestri vel cui a vobis permissum fuerit, in eorum faciant revocare potestatem vel domiminationem.

Et si fuerit aut ego ipse aut ullus ex heredibus meis vel quislibet persona, qui contra has oblegationes aliquam calumniam vel repetitionem aut contemptum generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos cc conponat; et haec oblegationes unotenore conscriptae firmae permaneant.