Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

V VINDITIO/

Magnifico fratri illo ego ille.

Constat me tibi vindedisse, et ita vindedi rem proprietatis meae sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus; totum et ad integrum, cum omnibus appenditiis suis vel omni supraposito, sicut a me praesenti tempore videtur esse possessum, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione. Unde accepi a te praetium, in quod mihi bene conplacuit, illis praesentibus, qui subter tenentur inserti, valentem solidos tantos, ita ut ab hodierna die, quicquid exinde facere volueris, liberam habeas potestatem.

Et si fuerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet persona, qui contra hanc vinditionem aliquam calumniam vel repetitionem generare praesumpserit, illud, quod repetit, non vindicet, et insuper contra, cui litem intulerit, solidos tantos conponat, et haec vinditio firma permaneat.