Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung eines Landguts

Übertragung eines Landguts durch eine Person an ihren Getreuen, bestätigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

IIII CESSIO

Latores legum sanxerunt, ut quicquid unusquis/ alteri cesserit, profiteatur se tantum rem cessisse vel concedi, et sola voluntas illius aut scriptura aut testibus conprobata pro omni firmitate sufficiat.

Igitur ego in Dei nomine ille te fidele nostro illo.

Cedo tibi a diae praesente cessumque in perpetuo esse volo; hoc est villa iuris nostri nuncupante illa, sitam in pago illo, in condita illa, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus; cum omnibus appenditiis suisque adiecentiis; cum omni supraposito vel quicquid in iamdicto loco a die praesente tenere et possedere videor, ita ut, quicquid exinde/ facere volueris, iure proprietario liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem, quia malo hoc te habere quam me; plus te quam ceteris heredibus meis.

Et si fuerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet persona, qui contra hanc cessionem aliquid refragare vel calumniam generare praesumpserit, illud, quod repetit, non vindicet et insuper contra cui litem intulerit soledos tantos conponat; et haec cessio meis vel bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione subnixa diuturno tempore maneat inconvulsa.