Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Mandat zur Eintragung einer Schenkung in die gesta municipalia

Mandat, mittels welchem ein Mann einen anderen beauftragt, eine vom ihm gemachte Schenkung in einer bestimmten Stadt in die gesta municipalia eintragen zu lassen.

II INCIPIT MANDATUM

Magnifico fratri illo ego ille, filius illius.

Rogo, supplico atque tuae caritati iniungo, ut ad vicem meam civitatem illam adeas et donationem illam, quam ego partibus illius de locis nostris nuncupantibus illis, sitas in pago illo, per mea legittima strumenta confirmavi, gestis municipalibus cum curia publica et defensore facias alligare vel prosequere, et de ipsa prosecutione mihi reddas certiorem. Et quicquid exinde egeris gesserisve, ratum me in omnibus esse cognoscas.

Quod mandatum, ut pleniorem obtineat vigorem, manu propria subter firmavi et bonorum virorum roborandum decrevi.