Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 766

Hegere schenkt an das Kloster Sanct Gallen seinen Besitz in der Mark Uznach und erhält dafür 10 Juchart Ackerland und den erforderlichen Wald zu Hochwart.
Datierung: 912 02 09

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod ego Hegere quoddam concambium feci ad monasterium sancti Galli cum Salomone venerabili abbate et advocato eius Amalungo Dedi itaque omnem proprietatem meam, quam hodierna die in Uzzinaha marcho visus sum habere et econtra ab ipso accepi X iuchos de terra arativa in loco, qui Hohinwarta dicitur, et silvam, quantum mihi necesse est exstirpanda; ea ratione, ut singulis annis inde censum persolvam I denarium vel duos pullos ad ipsum locum, similiter et heredes mei faciant Signum ipsius Hegeris, qui hoc concambium perpetravit. Signa et aliorum testium. Rathere. Alterat. Williger. Nordman. Anno. Meginfrid. Liubolf. Waltere. Ego itaque Walto indignus monachus atque subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem V idus februarias annum primum Chonradi regis.