Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 765

König Konrad schenkt seinen Besitz zu Münchingen (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 912 01 11
Ausstellungsort: Bodmann

In nomine Dei aeterni Chuonradus divina favente clementia rex. Si iustis fidelium nostrorum petitionibus assensum praebemus, eosdem procul dubio devotiores nobis efficimus et regni a Deo nobis commissi gubernacula in melius augmentamus. Quapropter noverit omnium, praesentium scilicet et futurorum nobis subiectorum industria, quod interventu et admonitione fidelissimi nobis Salomonis episcopi, comitum quoque Erchangarii et Chuonradi, Uodalrici, Hugonis, ob perpetuam divinae remunerationis mercedem quoddam ditionis nostrae donativum in loco Munichinga dicto, in pago Chlethgeuve, ad monasterium sancti Galli Deo sanetisque eius ibidem famulantibus possidendum ac perpetualiter perfruendum contradimus; illud videlicet quicquid in eodem loco Munichinga Rambreht presbiter possidens erga antecessores nostros sub censu reddito proservivit, eodem Ramberto ad hoc voluntario et consentiente. Et ut huius praecepti nostri decretum firmius habeatur et credatur, manu propria id ipsum roboravimus ac sigilli nostri inpressione insigniri praecepimus. Signum domni Chuonradi M serenissimi regis. Salomon cancellarius ad vicem Piligrimi archicapellani recognovi et subscripsi. Data III id. ian., anno ab incarnatione Domini DCCCCXII, indictione XV, anno vero imperii Chuonradi piissimi regis I. Actum Potamis curte regia in Christi nomine feliciter. Amen.