Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 767

König Konrad bestätigt dem Kloster Sanct Gallen die Immunität, das Recht des gezwungenen Eides, der freien Abtswahl und die Schenkungen des Abts Salomon, nämlich die kleine Abtei Pfävers, den Hof Weyern (?),. den Ort Schwaningen und den Hof Oberndorf mit der dortigen Taufkirche.
Datierung: 912 03 14

In nomine sanctae et individuae trinitatis Chuonradus divinae largitatis munere rex. Noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia vir venerabilis Salomon Constantiensis ecclesiae praesul et abbas monasterii sancti Galli per interventum Hathonis venerandi patris et religiosi archiepiscopi Eburhardique germani fratris nostri et aliorum fidelium nostrorum nos imploravit, quatenus ea, quae ab antecessoribus nostris, regibus videlicet et imperatoribus, praefato monasterio collata et per praecepta auctoritatis eorum corroborata sunt necnon et hoc, quodcumque moderno tempore illuc aspicere videtur vel quod deinceps in ius loci ipsius divina pietas augere voluerit, etiam nostra auctoritate corroboraremus. Cuius petitionem satis dignam esse cognoscentes id ipsum, prout nobis suggessit, firmum et stabile fore decrevimus, constituendo per omnia, quatenus praefatum monasterium cum omnibus locis ad eum pertinentibus sub immunitate nostra defensum consistat et rectores loci illius veluti in Constantia civitate et Augensi monasterio ius sibi a nobis teneant concessum in exigendis iam dicti monasterii rebus per advocatos eorum in placitis legalibus coactum exercere iuramentum et ut etiam fratres in eodem loco Deo famulantes potestatem habeant perennem eligendi sibi inter ipsos abbatem et rectorem sibimet congruentem et ad illorum procurationem idoneum. Addidimus etiam et hoc, ut quicquid praefatus episcopus Salomon ex donatione antecessorum nostrorum, Karoli videlicet et Arnolfi imperatorum etiam et Hludowici regis, pro eius frequenti famulatu et palatina servitute promeruit necnon etiam ab aliis hominibus cum suo labore acquisivit et ad sepe notatum monasterium rite contradidit et adhuc contradere destinat, hoc est adprime in Retia Curiensi abbatiola Favariensis monasterii iuxta placitationem traditionis eiusdem, prout facta est, atque etiam in Turgeuve curtem unam Wihare nuncupatam et in Alpegeuve locum unum Sveininga nominatum necnon et in pago Para curtem unam Oberendorf vocatam cum ecclesia baptismali et rebus ecclesiasticis inibi possessis et habitis caeterisque omnibus ad praescriptam abbatiolam et ad alia loca supra libata intrinsecus et extrinsecus iusta terminatione cedentibus, universaliter hoc omne sub nostrae immunitatis defensione persistat illuc firmiter consolidatum nullo ulterius nostrae vel quovis potestatis nutu id ipsum immutante vel disrumpente. Et ut hoc nostrae firmitudinis praeceptum per cuncta futuri temporis spatia inviolabilem obtineat stabilitatem manu propria nostra subtus illud firmavimus et anulo nostro assignare praecepimus. Signum domni Chuonradi M clarissimi regis. Salomon cancellarius ad vicem Piligrimi archicapellani recognovi. Data II idus mart., anno incarnationis dominicae DCCCCXII, indictione autem XV, anno vero supradicti piissimi regis Chuonradi I. Actum Argentina civitate in Dei nomine feliciter. Amen.