Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 756

Kerbold überträgt seinen Besitz zu Tagabreteswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 909 02 24
Ausstellungsort: Pacenhova

Notum sit omnibus praesentibus atque futuris, quod ego Kerbold mente pertractans praesentis vitae instabilitatem et futuri temporis cogitans aeternam remunerationem trado ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis episcopus Salomon iure abbatis praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis hodierna die visus sum in Tagebreteswilare possidere illo videlicet pacto, ut ego ipsam proprietatem quamdiu vixero iure proprio colam et teneam et de praefato monasterio econtra hobam unam recipiam, sitam in eadem villa, et XV iuchos de silva Quando autem Deo vocante de hoc saeculo migravero, tunc sine ullius contradictione omnia ad praefatum monasterium redeant perpetualiter possidenda, exceptis illis XV iuchis de silva, que mihi liceat cuicumque voluero relinquere Actum in Pacenhovan publice, praesentibus istis Signum ipsius Kerboldi. Signa et aliorum. Pernbart. Madalbret. Wichere. Sigibret. Folcherat. Adalbret. Ysanhere. Ruadpret. Kerhart. Nizo. Wolfine. Walthere. Alawich. Ego Thioto diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer., VI kal. mar annum VIII Hludowici regis, comitem Uodalricum.