Winidhere vertauscht an Abt Salomon seinen ererbten Besitz zu Mammern gegen zwei Hufen zu Wilen, eine Hufe zu Hettlingen und den Klosterbesitz zu Madetswil, mit Ausnahme eines Wäldchens.
Datierung: 909 05 25
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, quod ego Winidhere quoddam concambium facio cum Salomone episcopo et abbate monasterii sancti Galli et cum aliis rectoribus eiusdem monasterii Trado enim ego cum manu Hildigardae uxoris meae ad praelibatum monasterium quicquid proprietatis iure hereditario in Manburron hodierna die visus sum possidere, cum domibus, aedificiis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, vineis, piscationibus, exitibus et reditibus, cultis et incultis, trado etiam duos servos et unam ancillam cum filiis eius ea videlicet ratione, ut econtra recipiam in Wilare duas hobas cum omni usu et rebus universis ad illas pertinentibus, et in Hetiningun hobam I similiter cum omnibus adiacentiis eius, et in Madolteswilare quicquid iuris est monasterii, excepta silvula, et mancipia similiter recipiam duos servos et duas ancillas; eo itaque modo, ut de omnibus rebus praefatis iure proprietatis per aevum potestatem habeam habendi, donandi, vendendi, commutandi et deinceps quicquid mihi libuerit exinde faciendi, et hoc concambium utraque ex parte perpetualiter permaneat inconvulsum Actum in monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subnotantur Signum ipsius Winidhere, qui hoc concambium fecit. Signa et aliorum testium. Milo. Ruadpreht. Amalung. Adalbreht. Reiccho. Willehere. Engilram. Note. Immo. Reginger. Wolfrid. Lantfrid. Wolvine, Wolfram. Lantpreht. Folcherat. Othere. Haicho. Hadabreht. Horscolf. Waldram. Azzo. item Azzo. Kerloh. item Reginger. Heinrich. Erchanbreht. Lantrich. item Ruadpreht. Egino. Heribreht. Lantolt. Tuoto. Pernho. Waldhere. Thiotpreht. Engilram. Wito. Winerat. Ego itaque Elolf indignus monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer., VII kal. iun annum Hludowici regis novissimum, sub Adalberto comite.