Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 743

Milo überträgt seinen halben ererbten Besitz in der Mark Summeri an Sanct Gallen.
Datierung: 905 03 14
Ausstellungsort: Zihlschlacht

In Dei nomine Ego Milo cottidie perspiciens mutabilitatem huius saeculi labentis et perpendens praemia futurorum bonorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi nunc inclitus abba Salomon pastor esse agnoscitur, omnem hereditatem meam dimidiam, quam hodierna die visus sum habere in Sumbrinaro marcho eo denique pacto, ut ego ipse ipsam hereditatem ad me accipiam et tempus vitae meae possideam singulis vero annis inde persolvam in censum ad praefatum monasterium II denarios, et si quando mihi libuerit aut successoribus meis legitimis, licentiam habeamus redimendi cum I solido Si autem ego aut alia obposita persona hanc traditionem irritam facere temptaverit coactus persolvat ad erarium regis multam, que in lege Alamannorum continetur et tamen haec traditio fixa permaneat stipulatione subnixa Actum in Cilleslate, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Milonis, qui hanc traditionem patravit. sig. advocati eius Cozperti. † Lantfrid. † Horskine. † Liutfrid. † Haicho. † Frideger. † Waldram. † Wolvolt. † Puoto. † Engilpret. † Altolf. † Alterih. † Cundram. † Sindolt. † Zinzo. † Otker. † Wolvine. † Wolfdrige. † Rihker. † Pruninch. Ego itaque Sigepret vilis presbyter scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., II id. mar annum VI Hludowici regis, Adalberto comite.