Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 744

Folcherat vertauscht an das Kloster Sanct Gallen eine Hufe zu Wolarammeswilare gegen eine andere zu Fischen.
Datierung: 905 (906) 05 10 (09)

Omnis commutatio, quae inter diversos causa utilitatis fieri solet, propter futura iurgia praecavenda, facile in rebus talibus oborientia, necesse est vinculo conscriptionis colligare Propter hoc notum sit omnibus, quod ego Folcherat quoddam concambium feci cum rectoribus monasterii sancti Galli Ego itaque Folcherat tradidi ad praefatum monasterium, ubi modo venerabilis Salomon abba praeesse videtur, hobam I in Wolarammeswilare in pago Argungeuve, cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, hoc est agris, pratis, campis, pascuis, silvis, viis, aquis ea ratione, ut econtra de eodem monasterio recipiam hobam I in pago Albegeuve in loco Fiskina, cum omnibus adiacentiis suis, hoc est agris, pratis, campis, pascuis, silvis, viis, aquis; eo denique pacto, ut utraeque res fiant in perpetuum concambiatae firmiter atque stabiliter, et neque praefati monasterii rectores mihi meisque posteris aliquid inquietudinis inferant, nec ego ipse aut ullus haeredum meorum pro ipsa commutatione aliquam molestiam illis ulterius ingerere licentiam habeat; sed sicut modo utrisque complacuit, sic et in aevum inviolabiliter permaneat Actum in Pacenhovan publice, praesentibus quorum hic signacula subnotantur Signum ipsius Folcherati, qui hoc concambium fecit. Signa et aliorum testium ibidem praesentium. Uodalrich comes. Chuonrat. Hug. Isanbreht. Ruadman. Sigibret. Madalbret. Pernhart Adalbret. Wichere. Reginbret. item Pernhart. Eskirich. item Sigibret. Uotilo. Ego Elolf monachus ad vicem Witonis prepositi ab eo rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer., VI id. mai anno VII Hludowici regis, sub comite Uodalrico.