Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 742

Kerine schenkt 40 Jucharte Wald- und Ackerland zu Helfenswil an Sanct Gallen und erhält dafür ebensoviel in der Mark Büren gegen Zins.
Datierung: 905 02 14
Ausstellungsort: Helfenswil

Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, quod ego Kerine cum manu uxoris meae Engilratae quoddam concambium feci cum Salomone abbate monasterii sancti Galli Dedi ergo ego Kerine cum manu uxoris meae Engilratae ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis Salomon abba praeesse dinoscitur, omnem proprietatem meam in Helfolteswilare, iuchos inter saltum et arativam terram quadraginta eo pacto, ut in Purraro marcho aequalia recipiam et in silva usus ad focos et ad sepes et ad aedificia, quantum sufficerent ad curtile, quod concambiavi, porcis etiam in ipso curtili enutritis saginam, quandocumque provenerit, et exinde singulis annis duos denarios ad basilicam in loco Purra constructa pro censu persolvam. Et hoc ipsum faciat uxor mea Engilrat, si me supervixerit; similiter et legitima mea procreatio faciat. Si autem iniuria aliqua pro augmentatione census de rectoribus monasterii mihi oborta fuerit, potestatem habeam, quae de monasterio recepi, redonare, et quae mea fuerunt, recipere; alioquin mihi atque posteritati meae redemptione omnino denegata Actum in Helfolteswilare publice, praesentibus quorum hic signacula subponuntur Signum ipsius Kerine et uxoris eius Engilratae, qui hoc concambium fecerunt. Signa et aliorum testium. Amalung. Immo. Horskine. Thiotpret. Wito. Waltfrid. Erchanbret. Neribret. Amalbret. Truogo. Ego Elolf indignus monachus et diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi V fer., XVI kal. mar annum VI Hludowici regis, Adalbertum comitem.