Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 732

Thietpreht vertauscht an Sanct Gallen eine Hufe zu Zihlschlacht gegen eine andere zu Arnang.
Datierung: 904 03 05
Ausstellungsort: Heldswil

Quando commutationes vel concambia rerum fiunt, necesse est eas propter futura iurgia, quae temporibus futuris possunt oboriri, praecavenda scripturae vinculo praemunire Dedi itaque ego Thietpreht ad sanctum Gallum in Zilleslataro marcho hobam I, hoc est XL iugera, curtem cum domo ea conditione, ut rectores eiusdem loci eandem hobam ad se recipiant, possideant, sicut ego et progenitores mei potestative possedimus Ego autem e contrario accepi ab rectoribus eiusdem monasterii ex praecepto domni Salomonis abbatis atque pontificis in Arananch hobam I, hoc est XL iugera, curtem cum domo, sicut et ego illis donavi; eo pacto, ut qualem potestatem illi in eodem loco habuerunt, ita ego et successores mei habeamus perpetualiter potestatem possidendum Actum in Heidolteswilare publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Thietperti, qui hoc concambium fieri rogavit. † Eskirih. Ruodpret. † Folcherat. † Milo. † Immo. † Liuzo. † item Ruodpret. † Hadapret. † Frideger. † Wolvolt. † Puoto. † Sindolt. † Winerat. † Adalram. † Heribrant. † Haicho. Ego itaque indignus Sigibret presbyter scripsi ad vicem Suzonis praepositi et subscripsi Notavi diem II fer., III non. mar V annum Hludowici regis, Adalbertum comitem.