Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 731

Witpret schenkt einen halben Hof mit Bäumen, ein halbes Haus und 17 Jucharte zu Volketswil an Sanct Gallen und erhält dafür 17 Jucharte zu Eiganteswilare gegen Zins.
Datierung: 904 03 05
Ausstellungsort: Heldswil

Concambia itaque atque commutationes necesse est vinculo scripturae affirmare propter futura iurgia, quae facile possunt evenire Dedi itaque ego Witpret ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, in Folcharteswilare dimidium curtem cum arboribus positum et dimidiam domum et insuper XVII iugera ea conditione, ut rectores eiusdem monasterii easdem res ad se percipiant atque perpetualiter possideant absque ullius contradictione; illi autem dederunt mihi e contrario ex praecepto domini sui in Eiganteswilare totidem iugera, hoc est XVII; ea ratione, ut ego ipse et posteritas mea in sempiternum possideamus ipsa iugera sub censu, hoc est pullum I, redemptione nobis denegata Actum in Heidolteswilare publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Witperti, qui hoc concambium fieri rogavit. sig. Eskirih. † Ruodpret. † Folcherat. † Milo. † Liuzo. † Immo. † Hadapret. † item RuodpretFrideger. † Wolvolt. † Puoto. † Sindolt. Winerat. † Adalram. † Engilpret. † Heribrant. † Haicho. Ego itaque Sigibret rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem II feriam, III non. mar V annum Hludowici regis, Adalbertum comitem.