Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 733

Papst Sergius III. bestätigt dem Kloster Sanct Gallen das Recht der freien Abtswahl und alle von Königen und Kaisern erlangten Privilegien.
Datierung: 904 03 08

Sergius episcopus servus servorum Dei omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus. Cognoscat amabilis religiositas vestra, quia quidam venerabilis vir ex partibus Germaniae nomine Salomon, Constantiensis ecclesiae episcopus et abbas venerabilis monasterii sancti Galli, causa orationis Romam pervenit et pro delictis suis sanctorum apostolorum suffragia humiliter imploravit. Qui cum apostolica sede benigne atque humaniter susciperetur, concessa sibimet apostolatus nostri auctorali familiaritate inter alia nobis referebat, qualiter iddem monasterium ab antiquis temporibus usque in Arnolfum regem, qui hoc illi concessit, a regibus vel imperatoribus potestatem ac privilegium haberet, ut ipsi fratres inter se abbatem eligerent et nulli hominum, nisi regibus, subiecti esse deberent, praeter in eo solum episcopo suo, quod ad aecclesiasticam pertinet disciplinam. Sed cum hoc propter eum fuisset interruptum, apostolatui nostro innotuit, quomodo ob amorem Dei et dilectionem fratrum eorundem submissis precibus apud Arnolfum regem et Hludowicum filium eius regem impetrasset, quatenus ipsi per praecepta suae auctoritatis privilegium et potestatem fratribus ipsis a regibus antiquitus concessa denuo restaurarent et corroborarent ac roborata successoribus suis in aevum relinquerent; ita scilicet, ut fratres praedicti, si idem episcopus adhuc in vita manens monasterium illud relinquere vellet vel, si non statim, post obitum eius, prout superius dictum est, pro eligendum et constituendum sibimet abbatem ac etiam de rebus omnibus eidem monasterio addictis prout voluerint faciendis firmissimam haberent potestatem; petiitque nos idem religiosus episcopus, ut ob clementiam nostram per conscriptum nostrae apostolicae auctoritatis privilegia et statuta a regibus vel imperatoribus sepedicto monasterio concessa solidissime confirmaremus. Cuius petitioni libenti animo assensum praebentes nostri apostolatus vigore sancimus, ut haec omnia suprascripta temporibus cunctis inviolabilem optineant stabilitatem. Si quis autem, quod fieri nolumus, contra hoc nostrae auctoritatis privilegium agere praesumpserit et hoc contraire temptaverit, sciat se nisi resipuerit anathematis vinculis innodandum et a regno Dei alienandum; qui autem verus custos et observator extiterit, benedictionem et gratiam a domino Deo consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii sanctae; Romanae ecclesiae, in mense martio, indictione VII. † Benevalete. † Data VIII kal. martias per manus Nicolai episcopi sanctae Sutrinae ecclesiae et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo perpetuo augusto Hludowico a Deo coronato magno imperatore anno IIII, et post consulatum anno IIII, indictione septima.