Reginker überträgt seinen Besitz zu Nossikon an Sanct Gallen.
Datierung: 903 11 02
Ausstellungsort: Uster
Ego in Dei nomine Reginker pro remedio animae meae parentumque meorum et propter praesentis stabilitatem necessitatis trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis Salomon episcopus abbatis iure praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis in Nossinchoven hodierna die visus sum habere, tam domibus, quam caeteris aedificiis, agris, pratis, campis, pascuis, aquis, silvis, viis, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro ad praefatum monasterium delegata esse volo ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam sub censu unius denarii, quem singulis annis ad ecclesiam, quae in Altorf sita est, persolvam, similiter et omnis legitima procreatio mea easdem res tempus vitae suae sub eodem censu possideat redimendi licentia tam mihi, quam illis omnino denegata Si quis autem hanc cartam traditionis violare praesumpserit auri uncias III et argenti pondera V ad aerarium regis coactus persolvat carta autem traditionis firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum est in Hustera, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum ipsius Reginkeri, qui hanc cartam fieri rogavit. Signa et aliorum testium. † Eskirich. Folcherat. Ruadker. Kerwic. Hadamar. Adalpret. Zuppo. Ruadpret. Werinpret. Ruadhere. Rihpret. Chunipret. Lantpret. Perihker. Hemhart. Willizo. Ruadbold. Witolt. Ego itaque Waldhere indignus monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem IIII fer., IIII nonas nov annum V Hludowici regis, Uodalricum comitem.