Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 727

Abt Emezo (zu Jonswil) verleiht an Othere den von ihm (an Jonswil) übertragenen Besitz zu Bettenau gegen Zins.
Datierung: 903 (908) 10 04
Ausstellungsort: Jonswil

Sic itaque complacuit nobis una cum consensu fratrum et cum manu advocati nostri Arolfi ut res, quas nobis Othere in Betenouvo marcho tradidit, ei iterum repraestaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim nobis dictus Othere quicquid proprietatis vel adquisitionis in Betenouvo marcho hodierno die visus est habere, id est in aedificiis, agris, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, caesuris lignorum, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest, mancipia, quorum hic sunt nomina scripta: Heio et uxor eius, Wolfram et uxor eius et filii eius; ea videlicet ratione, ut ille ipse easdem res ad se recipiens tempus vitae suae possideat et inde singulis annis fratribus nostrae congregationis convenientibus ad ecclesiam sancti Martini in iohanneswilare statutam temporis autumni, id est mense octobri, tribus diebus victum de pane et de cervisa et alia necessaria ad usum nostrum pertinentia impendat. Similiter et cognata eius Kerhilt, si illum supervixerit, sub eadem constitutione tempus vitae suae res ipsas habeat, et quisquis post obitum amborum illorum eiusdem ecclesiae dominaverit, similiter faciat. Et si contigerit, ut ille, qui eiusdem loci potens est, hoc servitium facere noluerit, tunc ipsa res ad nostram redeat potestatem, et nos ipsi nostris ministris eundem locum commendare licentiam habeamus, qui nostrum servitium studeant adimplere. Et si evenerit, ut aliquis de cognatis vel de coheredibus suis aut ulla obposita persona hanc potestatem nobis violenter tollere aut ipsas res invadere praesumpserit et nostra congregatio ob hanc causam ab eodem loco dispersa fuerit et ad alium locum subtracta erit, tunc ipsa traditio ad monasterium sancti Galli revertatur, et nos ipsi talem potestatem habeamus, sicut ille ipse habuit, qui nobis eandem rem tradidit, pro commemoratione animae suae ad hospitium praefati monasterii dare peregrinis et pauperibus pro Christi nomine proxima hebdomada die sancto paschae ad serviendum Actum in loco, qui dicitur iohanneswilare publice, praesentibus istis, quorum hic signacula scripta adesse videntur Signum Emezo abbatis et Arolf advocati nostri, qui hanc precariam firmaverunt. sig. Perehtro decani. Abo custodis. Hiltebold portarii. Starcolf camerarii. Perehtram cellerarii. iunchram sacratarii. Hilterich hospitarii, et alii copiosi presbyteri. Signa laicorum etc. Ego itaque indignus presbyter Abo scripsi et subscripsi Notavi diem martis, IIII nonas octob sub potestativa manu Hludowici regis et pueri et sub Adalberto comite.