Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 720

König Ludwig ordnet die Verhältnisse der Zinsleute zu Berg gegenüber von Sanct Gallen und Constanz und bestätigt dem Kloster St. Gallen die Immunität.
Datierung: 901 01 01
Ausstellungsort: Bodmann

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente clementia rex. Si loca sanctorum nostrae ditioni subiecta statuere et corroborare necnon caritatis vinculo adunare studemus, magnum nos aeternae mercedis cumulum exinde habituros esse non dubitamus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quod ad praesentiam atque ad notitiam nostram devenit, qualiter serenissimus pater noster Arnolfus imperator quosdam census in pago Turgouvense regiae potestati cedentes ad locum, qui dicitur Perg, cum eodem loco et omnibus ad eum pertinentibus ob mercedem animae suae sanctae Mariae Dei genitrici contradidit ad locum, qui dicitur Constantia, cui venerabilis episcopus Salomon praelatus fuisse dinoscitur. Sed cum non- nulli ex eisdem censariis more solito ad monasterium sancti Galli hereditatem suam traditam haberent atque illo censum profiterentur, nihilominus ab episcopii rectoribus censum etiam alium graviorem ad partes episcopii persolvere compellebantur, indeque aliqua dissensio inter illas duas ecclesias exoriri videbatur. Quapropter rogante venerabili episcopo Salomone atque in hoc consentientibus utriusque partis rectoribus et ministratoribus ad abolendam futuris temporibus totius dissensionis molestiam nostra auctoritate decernimus atque iubemus, ut hi, qui ex principio regni patris nostri Arnolfi ad ipsum monasterium suas res contradiderunt sive cum rectoribus monasterii concambiaverunt ex praedictis censariis partibus episcopii restituantur; ea videlicet ratione, ut reliqui omnes, qui in fine Karoli imperatoris et in principio regni patris nostri in vestitura praefati monasterii iure census absque licentia redemptionis reperti sunt sive res suas cum rebus monasterii concambiaverunt, deinceps omnibus temporibus tam ipsi, quam omnia, quae possident, sub tutela ipsius monasterii, cui etiam praedictus episcopus abba preesse dinoscitur, absque ullius personae inquietudine sive infestatione securi atque inconcussi permaneant, nullusque iudex vel ex nostra vel ex episcopii parte eos inquietare praesumat, sed solis monasterii procuratoribus iusta conditione subiaceant. Si qui vero sunt de praenotatis hominibus, qui partem hereditatis sive adquisitionis suae ad praefatum monasterium sine licentia redemptionis contradiderunt et praeterea aliam hereditatem absolutam habent, ex ipsa traditione censum condictum ad monasterium solvant, sed nullo modo episcopus sua inquisitione ad eos careat, quam iuste ad episcopatum se cognoscit habere; illi autem, qui de praefatis hominibus suas res ad ipsum monasterium ita contradiderunt, ut penitus redimendi licentiam habeant, si voluerint, censum placitum ad monasterium solvant vel, si voluerint, redimant, episcopo tamen erga eos suae inquisitionis iure conservato. Sed et hoc cunctis fidelibus nostris innotescat, quia eodem episcopo rogante cuncta, quae ab antecessoribus nostris, regibus videlicet atque imperatoribus ad utilitatem eiusdem monasterii legaliter sunt decreta, nostra auctoritate roboramus atque firmamus, omnino decernentes, ut in omnibus locis atque hominibus ad idem monasterium pertinentibus nullus comes vel centenarius nec ullus iudex publicus aliquam potestatem habeat placita habere aut tributa exigere aut aliquid molestiae inrogare nec etiam in ullo placito distringantur, nisi apud eiusdem monasterii advocatos, per quos quicquid de eisdem hominibus ad emendandum sit diffiniatur. Et ut hoc auctoritatis nostrae praeceptum pleniorem in Dei nomine obtineat stabilitatem, manu propria nostra illud firmantes anulo nostro assignari iussimus. Signum domni Hludowici M serenissimi regis. Hernustus notarius ad vicem Theotmari archicappellani recognovi et subscripsi. Data kal. ian., anno ab incarnatione Domini DCCCCI, anno autem domni Hludowici serenissimi regis I, indictione .. Actum in Potamo feliciter in Dei nomine. Amen.