Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 719

Der Presbyter Erih überträgt eine Hufe zu Stämmheim, eine Hufe zu Willisdorf und seinen erworbenen Besitz zu Basadingen und Schlattingen an Sanct Gallen.
Datierung: 900 05 13
Ausstellungsort: Stammheim

In Dei nomine ego indignus presbyter Erih cogitans instabilitatem labentium rerum et desiderans adipisci praemia futurorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon necnon et Constantiensis ecclesiae praesul praeesse dinoscitur, hobam I in Stamheim et ipsam hobam, quam accepi in concambium in Wilihthorf; adquisitionem autem meam in Pazmuntingaro marcho et talem adquisitionem, qualem mihi dedit Liuto in Slattingaro marcho, simili ratione trado ea videlicet ratione, ut ego ipse tempus vitae meae omnia possideam sub censu unius denarii; census autem reddatur ad titulam quae dicitur Stamheim. Post obitum vero meum hoba, quam possideo in Wilihthorf, revertatur ad monasterium; cetera autem omnia nepos meus Alpere habeat et posteritas eius post eum in censum sex maldrorum singulis annis Actum in Stamheim, praesentibus quorum hic signa continentur. Signum Erihi, qui hanc traditionem fieri rogavit sig. advocati eius Horscolfi. Signum et aliorum. † Adalpret. † Hiltiger. † Rihpret. † Adalhelm. † Woffo. † Waldram. † Uodalger. † Ymmo. † Walthere. † Willihere. † Paldolt. † Meginpret. † Reginger. † Engilpret. † Kisilhere. † Wolvinc. † Wolpret. † Pruninch. Ego itaque indignus levita Sigipret ad vicem Peronis praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem III fer., III id. maias annum I Hludowici regis, Adalpertum comitem.