Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 721

Waldthram vertauscht an Abt Salomon 3 Jucharte zu Stammheim gegen ein an zwei Orten gelegenes Juchart.
Datierung: 902 02 10

Noverit igitur multorum industria, quia ego Waldthram rogavi Salomonen venerabilem episcopum et abbatem monasterii sancti Galli, ut mihi cum consensu fratrum quandam terrarum concederet facere commutationem, quod ita et fecit Dedi etiam ad monasterium sancti Galli iurnales tres in pago Turgeuve in villa Stamheim de optima terra et accepi econtra de rebus ipsius monasterii iugerum unum in duobus locis situm. Et ut hoc concambium perpetualiter inconvulsum permaneat, manu propria eum firmavi Signum Waldthrami, qui hunc libellum fieri et firmari rogavit. sig. Eskerici advocati. Folchrat. Reginger. Engilram. item Reginger. Horskolf. Adalhelm. Paldolt. Waldo. Waldhere. Kisalhere. Lantpold. Ego itaque Ratpertus monachus rogatus anno DCCCCII dominicae incarnationis, anno tertio regis Hludowici, idus februarias, die mercurii scripsi et subscripsi