Reginlind überträgt ein Juchart zu Egg an Sanct Gallen.
Datierung: 899
Ausstellungsort: (Mönch-)Altorn
In Dei nomine ego Reginlind cogitans instabilia esse futura et desiderans praemia aeterna trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, iuchum I in Ekka ea videlicet ratione, ut ego inde accipiam curtile I in beneficium, hoc est in Ekka et amborum potestatem habeam usque ad obitum meum sub censu; ipse autem census reddatur ad Ekka, hoc est in cera sub estimatione unius denarii. Post obitum vero meum cuicumque cartam huius traditionis dedero, easdem res possideat usque ad obitum suum sub eodem censu, redemptione denegata mihi et illi; postea revertentur ipse res ad monasterium Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ulla persona contra hanc cartam traditionis ire temptaverit coactus persolvat ad fiscum auri untias III et argenti pondera V et nihilominus haec carta firma permaneat stipulatione subnixa Actum in Altthorf, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Reginlindae, quae hanc cartam cum manu advocati sui Hadamari fieri postulavit. † Walthere. † Reginker. † Zuppo. † Otker. † Coldine. † Cunpret. † Ruodpret. Ego itaque Sigipret indignus levita ad vicem Peronis praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem II fer annum IIII Arnolfi imperatoris, Adalcozzum comitem.