Cinzo überträgt seinen Besitz zu Zihlschlacht an die Kirche St. Magni zu Sanct Gallen.
Datierung: 899
Ausstellungsort: Kirche St. Magni
In Christi nomine Ego Cinzo pro remedio animae meae vel parentum meorum omnem proprietatem meam, quam in Cilleslatarro marcho hodierna die dinoscor habere trado ad ecclesiam sancti Magni, que constructa est in monasterio sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur; ea tamen conditione, ut ego eandem hereditatem ad me recipiens possideam sub censu II modiorum grani; similiter et legitimi successores mei possideant, et ipse census persolvatur ad Siterunam. Si vero uxor mea supervixerit me, id ipsum possideat usque ad obitum suum eodem censu subsistente; si autem ego aut legitimi heredes mei redimere voluerint, licentiam habeant redimendi uno solido. Quod si legitima proles defecerit, tunc praefatae res ad destinatum locum redeant sine ullius contradictione perpetualiter possidendum Si quis contra huius traditionis cartam venire temptaverit, non obtineat, quod voluit et ad erarium regis auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat atque karta haec nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum ad sanctum Magnum publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Cinzonis, qui hanc traditionem fieri decrevit, et Signum advocati eius Thiotperti. † Hupold. † Reginbold. † Liuzo. † Horskine. † Immo. † Cundram. † Cozpret. † Ozo. † Wolvine. † Wolvolt. † Heribrant. † Wolflioz. † Cundram. † Sindolt. Ego itaque Sigipret indignus levita scripsi et subscripsi Notavi diem IIII fer annum IIII Arnolfi imperatoris, Adalbertum comitem.