Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 716

Kaiser Arnolf bestätigt die Gründung und Ausstattung der Kirche St. Magni zu Sanct Gallen.
Datierung: 898 10 13
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente clementia imperator augustus. Si loca a Dei cultoribus nova institutione Domino dicata, immo competenti ornatu compta doteque suffulta nostra relevamus auctoritate mansura nobis gaudia inde provenire posse non dubitamus. Idcirco omnium Christi, fidelium, tam presentium, quam et futurorum; agnitum esse volumus generalitati , quia Adalpero, sanctae Augustensis ecclesiae venerabilis presul nostris patefecit auribus, Salomonem Constantiensem episcopum quandam in monasterio sancti Galli, consentiente atque cooperante fratrum illic Deo et sancto Gallo famulantium collegio, super fluvium Nigra aqua vocitatum basilicam in honore sancti Magni confessoris construxisse, in qua etiam, quia ipsius Dei electi pignora sacri corporis venerabiliter reconduntur, loca quaedam de eadem abbatia in servitium Dei et sancti Magni cum consensu monachorum ipsi loco conferre placuit; id est in pago Turgoue, comitatu Adalperti, curtem, quae dicitur Siteruna, cum appenditiis suis et curticellam Tegerunouva et curtem Goldaha cum utrarumque earum appenditiis, ad Perge etiam arpennas duas, Pernhartescellam cum omnibus pertinentiis suis et locum Wolfkereshus dictum, qui alias Niwiheim vocatur, et ad longum Rihhinpah hobam unam illuc pertinentem et in Prisihgouve, comitatu Wolfuni, in loco Rotinleim arpennas duas, in pago vero Thurico, comitatu Adalgozzi, in villa Hoenka baptismalem ecclesiam cum terra salica et illuc pertinentibus hobis. Haec omnia quippe idem reverendus pontifex, qui ipsi monasterio praeesse dinoscitur, per manum advocati sui Askerici in dotem praedictae ecclesiae sancti Magni cum convenientia ac voluntate fratrum perenniter tradidit atque delegavit; ea videlicet ratione, ut procurator ipsius cellulae ex his rebus tres monachos et totidem clericos caeteramque familiam ibidem semper procuret et omni anno in festivitate sancti Magni copiam servitutis in refectorio sancti Galli universis monachis ipsius coenobii impendat et paraferedum onustum saumate semel in anno abbati in hostem pergenti cum homine ipsum equum trahente prestet. Unde quoque hoc praesens confirmationis nostrae praeceptum fieri iussimus, firmiter praecipientes, ut huiusmodi institutio praelibatae ecclesiae firma et stabilis in aeternum perseveret absque ullius personae offendiculo. Et ut haec confirmationis nostrae auctoritas inviolabilem in Der nomine per omnia tempora obtineat stabilitatem, manu nostra subter eam roborantes anulo nostro assignari iussimus. Signum domni Arnolfi M imperatoris augusti. Engilpero notarius ad vicem Deotmari archicappellani recognovi et subscripsi. Data III id. octob., anno Domini DCCCXCVIII, indictione II, anno XI regni Arnolfi piissimi regis, imperii vero eius III. Actum Regina civitate in Dei nomine feliciter. Amen.