Abt Salomon verleiht an Liuto den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Hemberg gegen Zins.
Datierung: 898 07 01
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Christi igitur clemencia Salomon episcopus una cum consensu fratrum et cum manu advocati nostri Eskerici. Complacuit nobis ut res, quas nobis Liuto tradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Ipse enim tradidit nobis quicquid proprietatis hodierna die visus est possidere in pago Turgaunensis in loco, qui dicitur Hemmenperc, id est in agris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus; ea videlicet racione, ut ipse easdem res ad se recibiens tempus vite sue possideret sine redemcione censumque inde annis singulis persolvat ad ecclesiam, que est in Watawilare, in dedicacione eiusdem ecclesie, id est I denarium vel in pretio unius denarii. Similiter et legitima procreacio eius sup eodem censu possideat, et si quis ex nobis voluerit easdem res redimere, licenciam habeat redimendi cum VI denariis Actum in monasterio sancti Galli, in eadem ecclesia, coram presencia, quorum hic signa supnotantur Signum Salomonis episcopi et advocati sui Eskirici, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Folcharti decani. sig. Ottine sacratarii. Engilpret portarii. Rhatpret ospitarii. Cotesman camerarii. Tuotilo cellenarii. Signa aliorum testium. Folcherhat. Amalker. Wito. Rekinker. Ruodpret. Lantfrid. Note. Ymmo. Hadapret. Heiter. Thiotpret, Ego itaque Salacho scripsi et subscripsi Notavi diem VI nonas iul., sup potestativa manu Aranolffi imperatoris, et Adalpertum comitem