Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 714

Liuto überträgt seinen Besitz zu Hemberg an Sanct Gallen.
Datierung: 897 10 03
Ausstellungsort: Bütswil

Ego in Dei nomine Liuto trado ad monasterium sancti Galli, quod modo serenus Salomon episcopus atque abba regere dinoscitur, quicquid proprietatis in Hemmenperge hodierna die visus sum habere, id est aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possiderem censumque inde annis singulis ad Wattinwilare in dedicatione eiusdem ecclesiae persolverem, id est denarium I, et si quando redimere voluero, licentiam redimendi habeam VI denariis. Similiter et legitima procreatio mea sub eodem censu et sub eadem redemptione possideat; si autem ego et mea procreatio absque liberis fuerit defuncta, tunc ipsa res ad praedictum redeat monasterium perpetualiter possidenda Actum in loco, qui dicitur Puciniswilare, coram testibus, quorum hic nomina sunt scripta Signum Liuto, qui hanc traditionem feci. sig. Eskirich. Kaganhart. Aczo. Dietine. Egilbert. Meginfrid. Manno. Adalfrid. Reginbert. Adalbert. Walthere. Liutpold. Dieto. Watto. Perehmoth. Ego itaque Abo indignus presbyter rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, IIII nonas octobr anno II Arnolfi imperatoris, sub comite Adalberto.