Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 709

Pero überträgt seinen Besitz zu Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 897 02 23
Ausstellungsort: Steinach

Pro amore Salvatoris ego Pero presbyter trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis episcopus Salomon abbatis nomine praesidet, cum manu advocati mei Waldperti quicquid in Goldahun praesenti die possideo absque tributaria terra, de qua census ad Constantiam persolvitur. Haec sunt autem, quae ad praedictum monasterium trado: curtile cum domo et foenili, vinea et marchis, pratis et agris, pascuis et silvis, cum omnibus videlicet, quae ad possessores ipsius curtis iure legali pertinere debent ea ratione vel pacto, ut in praesenti mea ex integro ad monasterium remittens pro eorum recompensatione a praeposito singulis annis vestimentum lineum et indumentum laneum mihi tribuatur usque ad obitum Engilberti presbyteri de Manuncella. Et si forte ipsi presbytero superstes fiam, ipsam basylicam, quam idem presbyter habet in Manuncella, tam basylicam, quam ea, quae ad illam pertinent, sicut praedictus sacerdos eam modo sortitur, ego ad me recipiam et ad finem vitae meae possideam Si vero rectoribus monasterii haec statuta aliquando displiceant et sua mihi auferre velint, tunc nihilominus ego, quae mea prius erant, ad meam quoque possionem recipiam, sine ullius refragatione personae. Actum in loco, qui dicitur Stenaha, praesentibus his Signum ipsius Peronis presbyteri et advocati eius Waldperti. Signa et aliorum. † Purchart praeses. † Cozpret. † Milo. † Tetto. † Emilo. † Werinzo. † Fridiger. † Hadabret. † Wolfhere. † Regimbret. † Amalbret. † Thiothart. Ego Walthram famulus sancti Galli, vicarius Cozaldi praepositi scripsi Notavi diem VI kal. mar., IIII fer annum octavum Arnulfi regis, imperii II, comitem Adalbertum.