Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 708

Kaiser Arnolf bestätigt den Tausch Abt Salomons und Othere's von 378 Juchart und 6 Höfen zu Jonswil gegen 180 Juchart und 5 Höfe zu Bazenheid, 175 Juchart zu Wilen (?) und 22 Juchart zu Uzwil.
Datierung: 897 01 30
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente clementia imperator augustus. Sciat igitur omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quod venerabilis Salomon Constantiensis ecclesiae praesul et abbas monasterii sancti Galli suggessit nostrae celsitudini, qualiter cum quodam venerabili viro Othere nuncupato quoddam concambium nostrae auctoritatis concessione facere decrevisset. Dedit itaque prenominatus honorificus praesul et abbas de parte supra notati monasterii eidem viro in pago Turgeue in loco iohaneswilare nuncupato iuchos CCCLXXVIII ac cortilia VI: et ipse econtra donavit ad eundem in monasterium in eodem pago in villa Pazcinweida iuchos CLXXX et cortilia V et ad Wilouva iuchos CLXXV, ad Uzciwilare vero iuchos XXII, et insuper, ut pars domus Dei ex parte eius melioraretur, dedit ibidem iuchos XX. Nos quoque voluntati eius assensum prebentes, nostrae auctoritatis soliditate decernimus, ut quicquid utrimque pars parti legaliter contulit, hoc deinceps inconvulsum et stabile perseveret. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis firmius credatur ac diligentius observetur,manu propria eam firmavimus et anuli nostri impressione solidamus. Signum domni Arnolfi M imperatoris augusti. Ernustus cancellarius ad vicem Theotmari archicapellani recognovit et subscripsit. Data III kal. febr., anno incarnationis Domini DCCCXCVII, indictione XV, anno regni piisimi regis Arnolfi X, imperii autem eius II. Actum Radasbona feliciter. Amen.