Oterat überträgt ihren Besitz zu Stammheim und in der Mark Schlattingen an Sanct Gallen.
Datierung: 897 04 23
Ausstellungsort: Stammheim
In Dei nomine Ego Oterat cum manu advocati mei Horscolfi trado ad monasterium sancti Galli, cui modo abba Salomon spiritali regimine praeesse videtur, quicquid proprietatis videor possidere in Stamheim et in Slattingarro marcho, edificiis, agris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad praefatum locum; ea videlicet conditione, ut ego easdem res ad me recipiens sub censu unius denarii absque redemptione tempus vitae meae possideam et hoc ipsum censum ad capellam Stamheim annis singulis reddam; post obitum vero meum ille, cui ego precariam commendo, sub eodem censu absque ulla redemptione easdem res tempus vitae suae possideat, et post illius obitum ipsae res redeant ad ius monastaerii perpetualiter possidendae Acta sunt haec in Stamheim, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum ipsius Oterate et advocati eius Horscolfi. Signa et aliorum testium. Ruadpret. Horscolf. Folcrat. Waldram. Winidhere. Otkoz. Luto. Erchanpret. Reginger. Ego itaque Hartman ad vicem Peronis praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem sabb., VIIII kal. mai annum Arnulfi regni VIIII imperii secundum, Adalbertum comitem.