Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 697

Abt Salomon bestätigt alle Uebertragungen des Grafen Uodalrich und alle Verleihungen an denselben, welche den Ort Adorf betreffen.
Datierung: 895 03 30
Ausstellungsort: Kirche St. Gallen

Quia igitur modernis temporibus nonnulli inveniuntur, qui salutaria Christi documenta tanta subtilitate sequuntur, ut quamvis temporum ordine cogente sua omnia pariter relinquere non valeant, tamen ex possessio aeterna lucrari desiderent sanctorum locis et obsequiis sua fideliter destinando, eadem ob dissensiones futuras undique praecavendas necesse est conscriptionis vinculo firmiter praemunire Quam ob rem ego Salomon humilis Constantiensis ecclesiae episcopus et abbas monasterii sancti Galli una cum omnibus eiusdem congregationis fratribus notum esse volumus cunctis, praesentibus scilicet atque futuris, quod post conventionem inter nos atque Uodalrichum serenum comitem de suis nostrisque rebus utrimque confirmatam, idem serenissimus comes ad nostrum monasterium devenit, petens, ut adhuc notitiam firmitatis cautiorem ex nostra parte ei efficeremus de loco, qui dicitur Ahadorf, et de omnibus, quae ipse gratia divini servitii ad ipsum locum condixit Idcirco cum omnium fratrum communi consilio manuque decrevimus atque confirmavimus, ut omnia, quae in cartis traditionum ipsius atque precariarum ex nostra parte illi redditarum inserta continentur, sive ad usum ipsius et filiae eius Irmindrudae, insuper etiam ad victualia clericorum ibidem Deo famulantium atque pro se suaque coniuge cunctaque sobole ibidem quiescente destinata, firma et inconvulsa permaneant. Insuper etiam firmavimus, ut omnem ecclesiasticam pecuniam in eodem loco praesenti tempore a praefato principe congregatam vel in futurum congregandam nullus ex eiusdem loci ornamentis auferre praesumat, sed illic Deo donante permaneat, nisi forte, quod absit, propter cautelam hostilis incursionis ad tutiorem devehatur locum vel ipsi iusti dominatores loci ipsius sancti Galli, videlicet monachi et servitores, vitae propriae statum et sustentaculum exinde necessitate cogente opus habeant invenire. Huius autem notitiae confirmatio facta est in basilica sancti Galli, praesente Uodalricho comite cum suis fidelibus, praesente quoque congregatione ipsius coenobii. Quam confirmationem fecit Folchardus decanus cum manu advocati sui Cozperti, consentientibus manusque inponentibus eiusdem congregationis patribus et fratribus, quorum hic signacula continentur. Salomon episcopus et ipsius loci clarissimus abbas Hartmuotus presbyter. Erchanger presbyter. Heimo presbyter. Folchart presbyter. Erolt presbyter. Irminfrid presbyter. Albrih presbyter. Nandcrim presbyter. Cotesman presbyter. Otine presbyter. Pernhart presbyter. Thancho presbyter. Uoto presbyter. Kerbret presbyter. Notker presbyter. Wichram presbyter. Amalbret presbyter. Witpret presbyter. Engilbret presbyter. Werinbret presbyter. Heribold presbyter. Ito presbyter. Ruodram presbyter. Liuto presbyter. Winidhere presbyter. Eccho presbyter. Eberhart presbyter. Ludabret presbyter. Sindolf presbyter. Lantpret presbyter. Hiltine presbyter. Tuatilo presbyter. Wolvolt. presbyter. Engilger presbyter. Albrich presbyter. Ruadker presbyter. Hartrich presbyter. Lantfrid presbyter. Adalolt presbyter. Adalpret presbyter. Winibret presbyter. Lentine presbyter. Sigibold diaconus. Witigouo diaconus. Wito diaconus. Pero diaconus. Hartman diaconus. Thrudpret diaconus. Hiltiwin diaconus. Reginbret diaconus. Ratpret diaconus. Anthuge diaconus. Walthere diaconus. Richo diaconus. Sindram diaconus. Emicho diaconus. Chadolt diaconus. Hiltipret diaconus. Erchanfrid diaconus. Cozolt diaconus. Egilolf diaconus. Sito diaconus. Suzzo diaconus. Elispret diaconus. Uozo diaconus. Cozpret diaconus. Engilbret subdiaconus. Waldhere subdiaconus. Yso subdiaconus. Thioto subdiaconus. Uodalrich subdiaconus. Pruno subdiaconus. Adalhart subdiaconus. Ruodpret subdiaconus. Thiothelm subdiaconus. Bonifacius subdiaconus. Moyses subdiaconus. Suzzo subdiaconus. Kerwic subdiaconus. Waldram subdiaconus. Waning subdiaconus. Pernhart monachus. Pougolf. Cotabret Elolf. Clemens. Rathelm. Thegenhart. Eskirich. Ruodker. Wetti. Thioto. Pald. Albrich. Wetti. Eccho. Walto. Lantfrid. Thancho. Milo. Wichram. Signa et quorundam laicorum ibidem praesentium. sig. Cozperti advocati monasterii. sig. Othere. Horscolf. Thiotpret. Adalho. Wito. Reginger. Ego itaque Pald indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam, III kal. april annum vero dominice incarnationis DCCCXCV, indictionem XIII, annum autem regni domni Arnolfi clarissimi regis VII, Adalbertum comitem.