Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 696

Waldo vertauscht an Abt Salomon seinen Besitz zu Perehkeres und die Hälfte zu Waltrams.
Datierung: 894 09 11
Ausstellungsort: Weiler

Notum sit praesentibus et futuris, quod ego Waldo quoddam concambium feci cum Salomone episcopo et abbate monasterii sancti Galli necnon cum fratribus eiusdem monasterii. Tradidi quippe illis quicquid habui in loco, qui vocatur Perehkeres et dimidium in Paldrammes et si adhuc ea, que illi mihi dederunt, potiora sint, quam quae a me susceperunt, denuo de meis adiciam, quousque ea, quae ab illis accepi, recompensem Acta sunt haec in loco, qui dicitur Wilare, presentibus illis, quorum hic signacula subscripta sunt Signum Waldonis, qui hoc concambium fieri rogavit. Signa et aliorum ibidem praesentium. † Ruadman centurio. † Ummo. † Hartpret. † Notker. † Albrich. † Hugebret. † Ellenwart. † Sigeman. † Sigemar. † Froibret. † Ellenbold. † Folcholt. † Tagebret. † Oto. † Podololt. † Wichere. † Adalgoz. † Hiltebrant. † Hadabret. † Meginhelm. † Hetti. † Palderit. † Paldram. † Ratpret. † Selbo. Ego itaque Eskirich monachus sancti Galli atque subdiaconus vice Cozoldi prepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem III id. sept annum VII Arnolfi regis, comitem Uodalricum.