Engilpret überträgt die Hälfte seines ererbten Besitzes zu Wuppenau, Zückenried, Zuzwil und Puach, mit Ausnahme des Hofes und der Gebäude und des Erwerbs seines Bruders, an Sanct Gallen.
Datierung: 894 01 27
Ausstellungsort: Wertbühl
In Dei nomine Ego Engilpret divinae credulus voci, qua dantibus dicitur dari, insuper presenti diffidens instabilitati trado ad monasterium sancti Galli mediam partem hereditates meae, extrinsecus absque curte et hedificiis et adquisicione fratris mei, in Woppenouo, in Zuckinriot et Zucinwilare et in Puachun marcho ea igitur racione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae sub censu unius denarii possiderem et quando redimere voluero, licenciam redimendi IIII denariis habeam. Si autem ego non redimero et coniunx mea Cotesthiu superstes mihi fuerit, sub eodem censu possideat. Et si filii sororum mearum, Hugabret, Engilbret, Thietker, Otker, Cotesthive amabiliter servierint, illa habeat potestatem eis concedere redimendi cum XXX solidis. Quod si ego ipse vel Cotesthiu seu ipsi filii non redimamus, ad predictum monasterium revertatur perpetualiter possidendum Actum ad Wartpol publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Engilberti, qui hanc tradicionem fecit et firmavit. Signum et aliorum. Thiotpold. Eskirihc. Ymmo. Eskirihc. Wolfram. Lantpret. Amalrihc. Adalpret. Heimo. Haicho. Adalbret. Wolvolt. Lantpold. Nordman. Rihcman. Luto. Reginbret. Heribret. Ruadpret. Othart. Liuthart. Engilger. Sigibret. Isanbret. Amalbret. Heriman. Uadalger. Ego itaque Hartpreht rogatus scripsi et subscripsi et notavi diem dominicum, VI kal. febr anno VII regni Arnolfi, sub comite Hadalberto iuniore.