Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 693

Abt Salomon verleiht an Ruodrud den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Matzingen und anderwärts.
Datierung: 894 02 11
Ausstellungsort: Matzingen

Christi igitur favente clementia Salomon abba monasterii sancti Galli atque episcopus Constantiensis ecclesie una cum consensu fratrum et cum manu advocati nostri Witonis. Complacuit nobis ut res, quas nobis Ruodrud tradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Ipsa tradidit nobis quicquid proprietatis Walthere senior eius vel adquisitionis visus fuit habere in pago Durgauge in loco, qui dicitur Mazinga, et in aliis locis, quicquid ei supradictus dominus eius Walthere dedit, tam domibus, quam ceteris edificiis, agris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, omnia ex integro tradita esse voluit; ea videlicet ratione, ut ipsa easdem res ad se reciperet tempus vitae eius sub censu unius denarii in festivitate sancti Galli, et si quando redimere voluisset, licentiam redimendi cum IIII denariis haberet ad ipsum altare, quod est in Mazingun, vel ad ostium ipsius ecclesiae vel in ipso atrio; si autem illa non redimisset, tunc post obitum eius res predicte ad monasterium redissent perpetualiter possidende Actum in loco, qui dicitur Mazinga publice, presentibus quorum hic nomina notantur Signum Salomonis abbatis atque episcopi. sig. advocati eius Witonis, qui hanc precariam fecerunt. sig. Folcharti decani. sig. Otwini sacratarii. sig. Sigibaldi cellarii. sig. Winidharii portarii. sig. Notkeri ospitarii. sig. Eskerici. Wito. item Wito. iterum Wito. Wolfker. Wolfram. Alterich. Thietker. Pericker. Otkis. Pabo. Wilihere. Ruodhart. Puoto. Arnolt. Ego itaque Otleich indignus presbyter scripsi et subscripsi Notavi diem lune, III id. feb anno V Arnulfi regis, comitem Adalbertum.