Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 691

Graf Uodalrich schenkt dem Kloster in Adorf Besitz in Bichelsee, Wittershausen, Bernegg und alle seine Zehnten im Thurgau, ferner Besitz in Gurtw(e)il, Dietlingen und Tiefenhäusern.
Datierung: 894 01 10
Ausstellungsort: Adorf

In Dei nomine Ego Uodalricus comis divine credulus voci, qua dantibus dicitur dari, insuper praesenti diffidens instabilitati trado ad monasterium, quod est in Ahadorf, quicquid proprietatis hodierna die visus sum habere in loco, qui dicitur Pichelense, tam domibus, quam ceteris aedificiis, agris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, mancipiis quoque et iumentis, pecoribus maioribus et minoribus, omnia videlicet ex integro trado illis fratribus, qui ibi Deo die noctuque deserviunt. Trado etiam duas hobas in Witherreshusa necnon et proprietatem Hugibaldi: similiter et proprietatem liberorum hominum et dotem ipsius ecclesiae et ipsam vineam, quae ibi plantata est, et duas arpennas in Berenwanc, Puolini et Chnectelini, et omnem decimam meam, quam ego in Durgauge visus sum habere, tam de vineis, quam de grano, sive redemptionem sepulturae et quicquid ad illud altare pertinet, excepto auro et argento et sericis palliis et alia vestimenta serica, quae ad altaria pertinent ea videlicet ratione, ut stabiliter in perpetuum maneat, et ipsi fratres, qui in ipso loco Deo deserviunt, cottidiae decantent ibi III missas pro defunctis et unam pro salute vivorum, similiter singulis ebdomadibus tria psalteria pro defunctis. Ideo propter hoc dedi meam proprietatem in Alpigauge in loco, qui dicitur Curtwila, V hobe ibi sunt, et III hobe in Tuotelingun, unam in Ballenholz et unam in Tiufherreshusun, duo molendini in Curtwila vel quicquid de silvis ad illa loca pertinent. Haec omnia dedi ad monasterium sancti Galli post meum discessum; ea videlicet ratione, ut si aliqua persona, aut abbas, quod absit, aut aliquis quislibet ipsas res, quas tradidi fratribus, qui sunt in Ahadorf, inde auferre voluerit aut alicui in beneficium dare voluerit, res superius nominatae, quae sunt in Curtwila et in aliis locis, quae ad ipsam villam pertinent, ad propinquos meos, qui mihi proximiores esse videntur, revertantur Si quis autem, aut ego, quod fieri non credo, aut ullus de heredibus nostris aut ulla opposita persona hanc kartam traditionis irritam facere aut eam irrumpere temptaverit, quod coepit non inpleat et insuper ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat Actum in loco, qui dicitur Ahadorf, in ipsa ecclesia publice, praesentibus quorum hic nomina notantur Signum Uodalrici comitis, qui hanc kartam traditionis fieri voluit. sig. filiae eius Hirmandrudae. sig. Othere. Engilram. Ruodho. Folchart. Waldram. Lantpret. Alterich. Cozpret. Thiotpret. Wolfhart. Zuzo. Rathere. item Rathere. Erchanolf. Adalho. Richgauvo. Uodalhart. Yrimpret. Altram. Ysanger. Woffo. Cundhart. Richart. Yrimpret. Ego itaque Nordpret indignus presbyter scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, IIII idus ian annum V Arnulfi regis, comitem Adalbertum.