Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 686

Abt Salomon verleiht an Wolfrid den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Turbenthal gegen Zins.
Datierung: 892 07 12
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi igitur favente clementia Salomon episcopus atque abba monasterii sancti Galli. Convenit itaque nos una cum consensu fratrum et advocati nostri Witonis ut res, quas nobis Wolfrid tradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod et fecimus Tradidit itaque nobis praefatus homo quicquid proprietatis hodierna die visus est habere in Turbatuntale, tam domibus, quam ceteris aedificiis, agris, pratis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse voluit ad praefatum monasterium; ea videlicet ratione, ut ipse easdem res tempus vitae suae possideat et censum inde persolvat quotannis, id est III maldra et VI dies ad forinseca opera; post obitum vero suum eius legitima procreatio similiter easdem res possideat redemptione antem illi atque ipsis omnino denegata Actum in ipso monasterio publice, praesentibus his, quorum hic signa continentur Signum episcopi Salomonis atque abbatis et advocati eius Witonis, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Folcharti decani. sig. Peronis praepositi. sig. Otwini sacratarii. sig. Sigiboldi cellararii. sig. Engilperti camerarii. sig. Winidharii portarii. sig. Notkeri hospitarii. Signum et aliorum testium, qui ibi praesentes fuerunt. sig. Wolfridi, qui hanc precariam fieri rogavit. sig. Otharii. sig. Eskirici. sig. Williharii. sig. Folchrati. sig. Waldharii. sig. Lantfridi. sig. Engilrammi. sig. Ruadhoi. sig. Folcharti. sig. Cotesdegan. sig. Cozperti. sig. Rumolti. Ego itaque Kerbertus indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem IIII idus iulii annum regis Arnolfi V, Adalbertum comitem.