Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 687

König Arnölf bestätigt dem Kloster Sanct Gallen die Immunität und das Recht des gezwungenen Eides.
Datierung: 893 01 06

In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente gratia rex. Si loca divino cultu mancipita nostrae auctoritatis potentia tuemur et aliquod largitionis nostrae eis impendere studuerimus emolumentum, id nobis ad aeternam remunerationem plurimum prodesse confidimus. Idcirco omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium tam praesentium, quam et futurorum cognoscat industria, qualiter quaedam decreta et statuta antecessorum nostrorum, videlicet proavi nostri Hludowici imperatoris ac serenissimi avi nostri Hludowici regis patruique nostri divae memoriae Caroli Caesaris optutibus nostris delata sunt, in quibus ex ipsorum iustissima concessione et ex consensu fidelium suorum continebatur de immunitate et de coacto iuramento monasterii sancti Galli, cui modo venerabilis episcopus Salomon per electionem eiusdem coenobii fratrum regulariter viventium praeesse dinoscitur; quae etiam nos benigne ab eodem episcopo suscipientes cum consensu procerum caeterorum- que circumstantium fidelium nostrorum auctoritate nostra firmavimus et nunc firmissime stabilimus, ut sicut monasterium Augiae et caetera huiuscemodi loca ad fiscum nostrum pertinentia coactum iuramentum et immunitatem habent, ita quoque praefatum monasterium sancti Galli et res modo illuc pertinentes et quas deinceps divina clementia ad ipsum locum per quorumlibet fidelium traditionem augere dignabitur coactum iuramentum et immunitatem simili modo habeant talique lege sub nostrae tuitionis immunitate perpetim consistant; ea videlicet ratione, ut nullus iudex publicus vel dux aut etiam ullius ordinis potestas hominibus vel rebus eiusdem coenobii aliquem molestiam ullo umquam tempore inferre praesumat et ubicumque necesse sit res praefati sacrosancti loci cum coacto iuramento inquirantur. Et ut haec nostrae tuitionis concessio apud posteros nostros inviolabilem obtineat perenniter stabilitatem, manu nostra subter eam roborantes anulo nostro iussimus insigniri. Signum domni Arnolfi M invictissimi regis. Engilpero notarius ad vicem Diotmari archicappellani recognovi et subscripsi. Data VIII id. ian., anno dominicae incarnationis DCCCXCIII, indictione XI, anno VI regni domni Arnolfi piissimi regis. Actum Franchonovurt in Dei nomine feliciter. Amen.