Himilthrud überträgt ihren als Heirathsgabe empfangenen Besitz zu Sulz, Gallgers (?), ...... und im Thale Venusta an Sanct Gallen.
Datierung: 890
Ausstellungsort: Rötis
In Christi nomine Ego Himilthrud cogitans incertitudinem praesentis vitae cum manu advocati mei Heribaldi trado ad monasterium sancti Galli, cui nunc venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, quicquid hodierna die visa sum habere in illis locis, quae mihi vir meus Plasius in dotem dedit, hoc est in Sulles et in Calcaires, in ..anes et in Venusta valle, in viis et inviis, in arvis, silvis, alpis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia videlicet ex integre trado atque transfundo ad praedictum monasterium; ea videlicet racione, ut easdem res ad me recipiens censum unius denarii inde persolvam ad ecclesiam sancti Martini sitam in loco, qui dicitur Rautines. Et quandocumque redimere voluero, cum XL solidis in argento sive in cavallis aut in armentis aut in pannis novis redimendi licentiam habeam ad praedictam ecclesiam. Quod si ego non redimero, tunc filius meus Richarius aut propinqui heredes Plasii viri mei easdem res cum supradicta peccunia, hoc est XL solidis redimendi licentiam habeant. Si autem illi non redimerint, tunc supradictae res ex integro redeant ad supradictum monasterium Actum in loco, qui dicitur Rautines, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur. Signum Himilthrudae et advocati eius Heribaldi, qui hanc traditionem patraverunt. Signa et aliorum testium. sig. Meroaldi. sig. Wanzonis. sig. Pauli. sig. Aldulfi. sig. Lionciani. sig. Cimonis. sig. Antegani. sig. iohannis. sig. Unnonis. sig. Martini, sig. Libucii. sig. Frecco. sig. Quintelni. sig. Lucii. sig. Liuperti. sig. iohannis. Ego itaque Engilbertus indignus monachus et subdiaconus in vicem Winiberti praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii annum III Arnulfi regis, sub Ruadolfo duce Raetianorum.