Festsetzung der Rechte des Klosters Sanct Gallen im Rheingau und der Grenze des Rheingau's und des Thurgau's.
Datierung: 890 08 30
Ausstellungsort: Beim Einflusse des Rheins in den Bodensee
Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, quod nos fratres de monasterio sancti Galli in pago Ringouve de iustis et publicis traditionibus atque legitimis curtilibus talem usum habuimus, qualem unusquisque liber homo de sua proprietate iuste et legaliter debet habere in campis, pascuis, silvis lignorumque succisionibus atque porcorum pastu, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, exitibus et reditibus; praeterea in usus monasterii, prout opus erat, ad aquaeductus et ad tegulas ligna in praedicto pago succidimus et exinde ad monasterium deferebamus et nihilominus navalia ligna ibi succidimus ad necessaria nostra per lacum asportanda; insuper et grex porcorum de monasterio ad eundem saltum deducebatur ad pastum. Haec omnia de temporibus Hludowici imperatoris piissimi et Gozperti abbatis eiusdem monasterii et successorum ipsorum imperatorum et abbatum antecessores nostri habuerunt absque petitione et absque conductione et sine ullius potestatis contradictione; similiter et nos eadem omnia potestative et absque contradictione habuimus usque ad tempora Arnolfi regis, exceptis nemoribus subtus adnotatis, quae in regio banno sunt. Postquam autem rex Arnolfus Udalrico cuidam comiti de Lintzgouve in praenominato pago Ringouve curtem Lustenouvam in ius proprietatis dedit, usus omnes, quos prius, ut dictum est, in eodem pago habuimus, isdem comes cum sua ditione nobis auferre et nihil nobis neque in Lustenouva neque circumquaque in proscripto pago nisi sub conductione fruendum voluit concedere, etiam tegulas, quas fissas habuimus ad tegendum sancti Galli basilicam, vi abstulit et super domum suam in Lustenouva imponere iussit. Tunc venerabilis Salomon episcopus et abbas praetitulati monasterii sancti Galli, ut futura posteria destrueret iurgia, habito prudenti consilio omnes principes de tribus comitatibus, id est de Turgouve, de Lintzgouve et de Rhaetia Curiensi cum reliqua populorum multitudine in unum fecit convenire, praesente Thiotolfo Curiensi episcopo et praedicto comite Udalrico in loco, ubi Rhenus lacum influit Podamicum, de universis usibus praescriptis in pago praenominato Ringouve, quid potestative legaliterque quidque sub conductione ad monasterium deberet habere regia auctoritate conquisiturus; nam comes praelibatus et nostris familiis in eodem pago positis solitos usus interdum detraxit et ea, quibus maxime in monasterio opus est, omnino voluit denegare. Tune vero primates omnes de illis tribus collecti comitatibus cum iuramento et fide data testificati sunt, se vidisse et bene nosse, quod de legitimis curtilibus usus omnes isti, ut praedicti sunt, et nobis ad monasterium nostrisque mansis in nostris territoriis in pago praenuncupato commanentibus cum illis civibus absque contradictione essent commune a rivo Eichibach usque ad Scrienespach, excepto Hermentines, qui specialis terminus est, et exceptis nemoribus, id est Cobolo, Thiotpoldesouva, Ibirinesouva et Palgaa, et praeterea gregi porcorum testificati sunt de monasterio dicto in eodem saltu pastum habere debuisse. Eodem quippe iuramento et comitatus diviserunt terminum inter Durgeuve et Ringeuve, asserentes de Schwarzunegka, ubi aquae adhuc ad nos vergunt, usque ad Manen in medium gurgitem Rheni et inde usque ad lacum Podamicum Acta sunt haec in loco supradicto, III cal. sept anno incarnationis Domini DCCCXC, indictione VII, regnante rege nostro Arnolfo gloriosissimo, praesidente Salomone episcopo et abbate venerabili. Isti vero sunt, qui hoc testificati sunt De Durgeuve: Othere. Waldpert. Ruadpert Wilehere. Atolf. Wolfkier. item Willehere. Pato. item Wito. Horscolf. Engilram. Folkerat. Luto. Milo. Immo. Wolvene. Reccho. Werinhere. Kotestegan. Kozpert. Nancker. Eskirich. Reginger. Hildeger. Winidhere. Wolfrid. Lantfrid. Adalbert item Adalbert. De Raetia: Merold. Andreas. item Merold. Ursicinus. Wanzo. Dominicus. Vigilius. De Lintzgouve: Ruadman. Sigibrecht. Wichere. Adalolt. Richolf. item Kerhart. Indo. Hadabert. Adalbert. Alto. Meginhere. Waltpert Willehelm. Kerhart. Luitpert. Pernhart.